HORTENSIVS Q. Ortalus

HORTENSIVS Q. Ortalus
HORTENSIVS Q. Ortalus
Rom: Rhetor, qui in foro Rom. Causarum Rex, ob eloquentiam dictus est, licet eius scripta intra famam fuerint. De quo Cic. in Bruto sic refert: Primum memoria tanta quantam in viro cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis iisdem redderet, quibus cogitasset. De illo
etiam fertur, quod sedens olim totum diem in auctione, omnes res venales, ut et pretia et emptores ordine suo recensuerit, agentariis recognoscentibus, ita ut a nullo falleretur. Cos. fuit cum Cecilio Metello: quod nimium se declamando moveret, Dionysia saltatricula dictus. Scripsit Orationes, versus minus probatos, et Annales. Velleius Pat. Hist. l. 2. Ovid. Trist. l. 2. v. 441. Cic. Ep. ad Attic. l. 12. Ep. 5. l. 3. de Orat. etc. Varro, de Re Rust. l. 3. c. 5. et ult. Plin. l. 9. c. 55. et l. 10. c. 20. Aul. Gell. l. 1. c. 5. l. 19. c. 9. Macrob. Sat. l. 3. c. XI. Fil. eius cogn. Obiit in bello civili Bruti, Vellei. Pat. l. 2. Plutarch. in Cat. Nepos vere nepos. Valer. Max. l. 3. c. 5. Ex 4. l. 5. c. 9. Ex 2. et l. 8. c. 10. Ex 2. Tac. Ann. l. 2. c. 37. et 38. Suet. in Tib. Ner. c. 47.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”